monumenta.ch > Plinius > sectio 98

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 29, 98
{XXXII} In canis rabiosi morsu tuetur a pavore aquae canini capitis cinis inlitus vulneri. oportet autem comburi omnia eodem modo, ut semel dicamus, in vase fictili novo argilla circumlito atque ita in furnum indito. idem et in potione proficit. quidam ob id edendum dederunt. aliqui et vermem e cadavere canino adalligavere menstruave canis in panno subdidere calici aut intus ipsius caudae pilos combustos inseruere vulneri.